- BATHA insula
- BATHA insulacum oppidulo eiusdem nominis, non multum abest a continente Britannia minore, vulgo Baaz, aut l'Isse de Baz.Mentio eius fit in Vita S. Pauli, ut et Agnensis Leonensisque pagorum: i. e. d'Ack et de Leon. Ibi est, Monasteriam Bathense, ab insula cognominatum in Dioecesi Leonensi, quod originem suam S. Paulo debet. Quippe in insula Batha minori britanniae adiacente, et a continente atque ab oppldo Leonensi parvô fretô divisa, magnâ et vicis insessa, cum plurimo grege Monachorum sibi subiectorum diu vixisse dicitur Paulus: quam insulam multo post eius mortem Normanni crebris irruptionibus vastavêre, ditipuêre, et omnia eius aedificia ad solum usque incendiô pessurndedêre. Cambdenus Barsam ab Aethito dici existimat; a Nostris Isse de Bas; ab Anglis suis Basepole: cuius de Barsa coniecturae vix possum accedere. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.